vendredi 24 d├ęcembre 2004

O Come, O Come, Emmanuel

Veni, veni Emanuel!
Captivum solve Israel!
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei Filio.

Gaude, gaude, Emanuel
Nascetur pro te, Israel.


Veni, veni o oriens!
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.

Gaude, gaude, Emanuel
Nascetur pro te, Israel.


Veni, veni Adonai!
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice,
In Maiestate gloriae.

Gaude, gaude, Emanuel
Nascetur pro te, Israel.


- French Franciscan nuns of the 15th century

Libell├ęs :